|
Vitiosae animae quanquam damnandae, quomodo huic luci quae in genere
suo laudanda est, antecellant. Certe quod nemo dubitat, quidquid id
est, intelligibile est: quod omni sensibili , et ob hoc huic etiam
luci divinis legibus antecellit. Quid enim cogitatione percipimus,
quaeso, si hoc non percipimus, aliud esse mente intelligere, aliud
sentire per corpus, et prius illud ab hoc posteriore incomparabili
sublimitate distare; ideoque non posse intelligibilia sensibilibus non
praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur?
5. Hinc illud etiam fortasse cognoscerem; quod consequens esse
manifestum est, cum injustitia et intemperantia caeteraque animi vitia
non sentiantur, sed intelligantur; quomodo fiat ut etiam ista, quae
detestamur et damnanda censemus, tamen quoniam intelligibilia sunt,
anteire hanc lucem queant, cum in suo genere ista laudanda sit.
Suggeritur enim animo bene sese Deo subjicienti, primo non omne quod
laudamus, omni quod vituperamus, esse anteponendum. Neque enim quia
laudo purgatissimum plumbum, ob hoc illud vituperando auro pluris
aestimo. In suo enim genere quidque considerandum est. Improbo
jurisconsultum multas leges ignorantem: sed eum tamen probatissimo
sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem putem. At istum laudo
, quod suae artis peritissimus sit: illum autem, quod suam
professionem minus impleat, jure reprehendo. Ex quo reperire
deberem, lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset, jure
laudari: tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus
intelligibilium generi cedat necesse est, infra injustas et
intemperantes animas, quoniam sunt intelligibiles, esse deputandam;
quamvis istas non injuria damnatione dignissimas judicemus. Quaerimus
namque in his quod concilietur Deo, non quod isti fulgori
praeferatur. Quapropter, quisquis hoc lumen ex Deo esse
contenderet, non repugnarem; sed magis animas dicerem, vitiosas
etiam, non in quantum vitiosae, sed in quantum animae sunt, Deum
sibi esse creatorem fateri oportere.
|
|