|
6. An ipsa etiam vitia tanquam intelligibilia, luci sensibili
praeferenda sint et Deo ut auctori tribuenda. Vitium animi est
defectus quidam, recte non inter intelligibilia numerandus. Ipsi
defectus, etiamsi inter intelligibilia numerarentur, nunquam
anteponendi rebus sensibilibus. Si lumen visibile a Deo est, multo
magis ab ipso anima, quae in quantum vivit intelligibilis res est,
etiamsi vitiosa. Objectantur contra a Manichaeis loca Scripturae.
Hoc loco si quisquam illorum cautus et vigilans, jam etiam studiosior
quam pertinacior, me admoneret, non de vitiosis animis, sed de ipsis
vitiis esse quaerendum: quae quoniam sensu corporis non
cognoscerentur, et tamen cognoscerentur, non nisi intelligibilia posse
accipi, quae si sensibilibus omnibus antecellunt, cur lucem Deo
auctori esse tribuendam inter nos conveniret, vitiorum vero auctorem
Deum nemo nisi sacrilegus diceret: responderem homini, si aut statim
et repente, ut bonis Dei cultoribus solet, divinitus infulsisset
hujus solutio quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si
neutrum meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset
propositum, difficile esse ad dignoscendum atque arduum confiterer.
Recurrerem in me, prosternerer Deo, alte ingemiscerem, quaerens ne
me in medio spatio, quo certis rationibus promovissem, haerere
pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer aut intelligibilia
sensibilibus submittere ac subdere, aut ipsum vitiorum dicere
auctorem; cum esset utrumvis horum falsitatis impietatisque
plenissimum. Nullo modo possem existimare, quod me sic affectum ille
desereret. Admoneret potius suis illis ineffabilibus modis, ut
considerarem etiam atque etiam, utrum animi vitia, de quibus
aestuarem, inter intelligibilia numeranda essent. Quod ut reperirem,
propter imbecillitatem interioris oculi mei, quae mihi peccatis meis
jure accidisset, aliquem mihi ad invisibilia contuenda in ipsis
visibilibus machinarer gradum: quorum esset nobis nullo modo certior
cognitio, sed consuetudo fidentior. Itaque statim quaererem quid ad
sensum proprie pertineret oculorum: invenirem colores, quorum
principatum lux ista obtineret. Haec enim sunt quae nullus alius
sensus attingit: nam motus corporum, et magnitudines, et intervalla,
et figuras, quamvis et oculis, non tamen proprie, sed tactu etiam
posse sentiri. Unde colligerem tanto caeteris corporeis et
sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset
illustrior. Electa igitur ex omnibus quae corpore sentiuntur ista
luce, qua niterer, et in qua gradum illum inquisitionis meae
necessario collocarem; pergerem attendere quid ageretur hoc modo,
mecumque ita sermocinarer: Si sol iste tanta claritate conspicuus et
diei luce sufficiens, usque ad lunae similitudinem in conspectu nostro
paulatim deficeret, num aliud quidquam oculis sentiremus quam lucem
utcumque fulgentem; lucem tamen quaerentes, quod fuerat non videndo,
et haurientes videndo quod aderat? Non ergo illum defectum videremus,
sed lucem quae defectui remaneret. Cum autem non videremus, non
sentiremus; quidquid enim sentimus aspectu, non potest non videri:
quare, si defectus ille neque visu, neque alio sensu sentiretur, non
posset inter sensibilia numerari. Nihil enim sensibile est, quod
sentiri non potest. Referamus nunc considerationem ad virtutem, cujus
intelligibili luce splendere animum convenientissime dicimus. Porro ab
hac luce virtutis defectus quidam non perimens animam, sed obscurans,
vitium vocatur. Potest igitur recte vitium quoque animae nequaquam
inter intelligibilia numerari, ut lucis ille defectus recte de
sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, id est,
hoc ipsum quod vivit atque anima est, tam est intelligibile, quam
sensibile illud quod in hoc visibili lumine post defectum quantumcumque
fulgeret: et ideo animam in quantum anima esset, et vitae
participaret, sine qua nullo pacto anima esse potest, rectissime
omnibus sensibilibus anteferri. Quamobrem maximi erroris esse, ullam
animam dicere non esse ex Deo, ex quo esse solem lunamque glorieris.
7. Quod si jam placeret omnia sensibilia nominare, non modo ea quae
sentiremus, sed etiam ea quae non sentiendo tamen per corpus
judicaremus, sicut per oculos tenebras, et per aures silentium; et
illas enim non videndo, et hoc non audiendo cognoscimus: rursusque
intelligibilia, non ea tantum quae illustrata mente conspicimus,
sicuti est ipsa sapientia; sed etiam illa quae ipsius illustrationis
privatione aversamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue
dixerim: nullam de verbo facerem controversiam, sed totam quaestionem
facili divisione dissolverem, statimque approbarem bene attendentibus,
substantias intelligibiles sensibilibus substantiis divina et incorrupta
veritatis lege praeponi, non earum substantiarum defectus; quamvis hos
intelligibiles, illos sensibiles appellare vellemus. Quapropter, qui
et haec lumina visibilia, et illas intelligibiles animas substantias
esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis
concedere, atque tribuere; defectus vero utriusque generis non posse
alteros alteris anteponi, privant enim tantum, et non esse indicant,
quod usquequaque eamdem vim habent, sicut ipsae negationes. Nam cum
dicimus, Non est aurum, et, Non est virtus; quamvis inter aurum et
virtutem plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adjunximus,
distat. Verum enimvero pejus est non esse virtutem, quam non esse
aurum: nemo sanus hinc ambigit; quod non propter ipsas negationes,
sed propter res quibus adjunguntur, accidere quis non intelligat?
Auro enim virtus quanto praestat, tanto est virtute quam auro carere
miserius. Quamobrem, cum res intelligibiles sensibilibus rebus
antecellunt, defectum in intelligibilibus quam in sensibilibus merito
aegrius toleramus; non eos defectus, sed ea quae deficiunt, charius
vel vilius aestimantes. Ex quo jam illud apparet, defectum vitae,
quae intelligibilis est, multo miserabiliorem esse, quam hujus
sensibilis lucis; quod scilicet multo est charior intellecta vita,
quam lux ista conspecta.
8. Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam, et
quidquid in sideribus, quidquid denique in hoc igne nostro atque
terreno luce visibili effulget, Deo tribuat, animas quaslibet, quae
profecto nisi vivendo animae non sunt, cum tantum hoc lumen vita
praecedat, nolle concedere ex Deo esse? et cum ille verum dicat, qui
dicit, In quantum nitet, ex Deo est; egone tandem, Deus magne,
mentiar, si dicam, In quantum vivit, ex Deo est? Non usque adeo,
quaeso, caecitas mentis suppliciaque augeantur animorum, ut haec
homines non intelligant. Sed quoquo modo illorum error aut pertinacia
sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus, credo cum ad eos
rem ita consideratam perspectamque detulissem, et cum his placide
contulissem, vererer ne mihi quisquam eorum alicujus momenti esse
videretur, si aut intellectum, aut ea quae intellectu non per defectum
perciperentur, sensui conaretur praeferre, aut saltem comparare
corporeo, vel his rebus quae ad eumdem sensum cognoscendae similiter
pertinerent. Quo constituto, quando ille mihi vel quisquam negare
auderet, animas quantum vellet malas, tamen quoniam animae essent,
intelligibilium rerum numero contineri, neque illas per defectum
intelligi? Siquidem animae non alio essent, nisi quo viverent.
Licet enim per defectum intelligerentur vitiosae, quia virtutis
egestate vitiosae; non tamen per defectum animae, quia vivendo
animae. Nec fieri potest ut vitae praesentia sit causa deficiendi;
cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur a vita.
9. Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore
separari, a quo lux ista non separatur; jam quidquid afferrent, non
acciperem; moneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne
quidquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno Deo
esse praedicarent.
|
|