CAPUT VII.

Mali quomodo ex Deo, et non ex Deo. Recitarent adversus me voces illas evangelicas: Vos propterea non auditis, quia ex Deo non estis; Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 47 et 44). Ego quoque contra recitarem, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3); et illud Apostoli, Unus Deus ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et iterum ejusdem apostoli, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria (Rom. XI, 36): hortarerque homines (si tamen homines invenirem), nihil nos jam quasi comperisse praesumeremus; sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, quae nobis inter se pugnare viderentur, pacem concordiamque monstrarent. Nam in una atque eadem auctoritate Scripturarum , cum alibi sonaret, Omnia ex Deo (I Cor. XI, 12); et alibi, Vos non estis ex Deo: quoniam Libros temere condemnare nefas esset, quis non videret peritum doctorem, cui quaestionis hujus solutio nota esset, inveniendum fuisse? qui profecto si esset bonus intellector, et, ut divinitus dicitur, homo spiritualis (Id. II, 15), quoniam necessario faveret veris rationibus, quas de intelligibili sensibilique natura, quantum potui, tractavi atque disserui, imo eas ipse multo melius, et ad docendum aptius aperiret; nihil ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex Deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur, Non estis ex Deo. Nam et nos fortasse implorato in auxilium Deo facile videre possemus, aliud esse vivere, aliud peccare: et quanquam vita in peccatis in comparatione justae vitae mors appellata sit (I Tim. V, 6); utrumque tamen in homine uno posse inveniri, ut simul sit vivus atque peccator: sed quod vivus, ex Deo; quod peccator, non ex Deo. In qua divisione utimur ea parte de duabus, quae nostrae sententiae competit: ut cum Dei conditoris omnipotentiam insinuare volumus, etiam peccatoribus dicamus quod ex Deo sint. Dicimus enim his qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime attinet, viventibus: quae omnia per se ipsa divina sunt munera. Cum autem malos arguere propositum est, recte dicimus, Non estis ex Deo. Dicimus enim se a veritate avertentibus, infidelibus, facinorosis, flagitiosis, et, quod nomine uno totum continet, peccatoribus: quae rursus omnia ex Deo non esse quis dubitet? Itaque Christus peccatoribus, idipsum quod peccatores erant et sibi non credebant coarguens, quid mirum si ait, Non estis ex Deo; ex alia parte illa salva manente sententia quod Omnia per ipsum facta sunt; et, Omnia ex Deo? Nam si Christo non credere, Christi adventum repudiare, Christum non recipere, certum indicium esset animarum quae non sunt Dei; et ideo dictum esset, Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo: quomodo vera esset vox illa Apostoli, in ipso Evangelii memorabili principio, qua dictum est, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11)? Unde sui, si non receperunt: aut unde ideo non sui, quia non receperunt: nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines, ad Deum; eo vero quod peccatores, ad diabolum pertinent? Hic ergo partem naturae tenuit qui ait, Sui eum non receerunt; ille vero voluntatis, qui ait, Non estis ex Deo. Evangelista enim Dei opera commendabat, Christus hominum peccata coercebat.