|
10. Quaerunt unde malum, et hac quaestione vincere se putant
Manichaei. Cognoscant prius quod facillimum est, nihil vivere posse
sine Deo. Summum malum non cognoscitur nisi cognito summo bono, quod
est Deus. Hic fortasse quis dicat: Unde ipsa peccata, et omnino
unde malum? Si ab homine, unde homo? si ab angelo, unde angelus?
Quos ex Deo esse cum dicitur, quamvis recte vereque dicatur,
videntur tamen imperitis et minus valentibus acriter res abditas
intueri, quasi per quamdam catenam ad Deum mala et peccata connecti.
Hac quaestione illi regnare se putant: quasi vero interrogare sit
scire. Utinam id esset; nemo me scientior reperiretur. Sed nescio
quomodo saepe in altercando, magnae quaestionis propositor personam
magni doctoris ostentat, plerumque ipse ipso quem terret, in eo de quo
terret indoctior. Itaque isti multitudini se praeferendos
arbitrantur, quia priores interrogant quod cum multitudine ignorant.
Sed si eo tempore quo cum eis me, non sicut jam diu ago, egisse nunc
poenitet, mihi has rationes depromenti hoc objecissent, dicerem:
Quaeso, interim cognoscite mecum quod facillimum est, si nihil sine
Deo potest fulgere, multo minus posse aliquid vivere sine Deo; ne in
tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas vitam sine
Deo habere praedicemus. Sic enim fortasse continget ut id quod mecum
ignoratis, id est, unde sit malum, vel simul, vel quolibet ordine
aliquando discamus. Quid si enim cognitio summi mali sine cognitione
summi boni contingere homini non potest? Non enim nossemus tenebras,
si in tenebris semper essemus: sed lucis notitia contrarium suum non
sinit incognitum. Summum autem bonum id est, quo superius esse nihil
potest: Deus autem bonum, et Deo superius esse nihil potest: Deus
igitur summum bonum. Cognoscamus ergo Deum, atque ita nos illud quod
praepropere quaerimus non latebit. Mediocrisne negotii tandem vel
meriti cognitionem Dei esse arbitramini? Quod enim nobis aliud
praemium, quam vita aeterna promittitur, quae Dei cognitio est? Ait
enim magister Deus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te
solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
XVII, 3). Etenim anima quamvis sit immortalis, tamen quia mors
ejus recte dicitur a Dei cognitione aversio; cum se convertit ad
Deum, meritum est aeternae vitae consequendae, ut sit aeterna vita,
sicut dictum est, ipsa cognitio. Converti autem ad Deum nemo, nisi
ab hoc mundo se avertat, potest. Hoc ego mihi arduum et difficillimum
sentio: vobis si facile est, ille ipse Deus viderit. Ego vellem
credere, nisi me moveret, quod cum iste mundus, a quo averti
jubemur, visibilis sit, dixeritque Apostolus, Ea quae videntur,
temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor.
IV, 18): vos plus istorum oculorum quam mentis judicio
tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam quae non ex Deo
fulgeat, et esse viventem animam quae non ex Deo vivat, praedicatur
et creditur. Haec et his similia vel illis etiam dicerem, vel mecum
reputarem. Possem namque Deum omnibus, ut dicitur, visceribus
deprecans, et Scripturis quantum licebat intentus, etiam tunc
fortasse talia vel dicere, vel quod saluti sat erat cogitare .
|
|