DE DUODECIM ABUSIONUM GRADIBUS LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM TRACTATUM.

Inter Cypriani quoque opera vulgatus est iste tractatus, auctoritate veterum aliquot librorum, quorum falsa inscriptione decepti sunt scriptores antiqui, qui eum nomine Cypriani citant, Jonas Aurelianensis in libro de Institutione regia, cap. 3, in Spicilegii tomo 5; Ivo, lib. 8, et Gratianus lib. 23, quaest. 5, cap. Rex. Augustino autem pauciores Mss. tribuunt, ut recentior quidam Victorinus. Ejusdem argumenti librum edidit Hincmarus, latentem adhuc, sed ab hoc tractatu longe differentem. Patet ex illis de ipso Flodoardi verbis, lib. 3, cap. 18:

“Scripsit etiam ad instructionem ipsius regis de duodecim Abusivis, sanctorum colligens in his dicta patrum et praeteritorum constitutiones regum: sed et de promissione sua eum admonens, quam verbo ac scripto antequam rex consecraretur, primatibus et episcopis fecerat.”

Et vero Jonas, qui ex subsequente tractatu, gradum nonum in suum, quem notavimus, librum transtulit, aliquot ante Hincmarum annis scribebat. Pamelius visum a se librum testatur, in quo tractatus iste Augustino quidem inscriptus erat, sed in margine habens nomen Ebrardi cujusdam substitutum. In Victorino et Corbeiensi codice haec super tractatum leguntur:

“Duodecim abusiva sunt saeculi haec: sapiens sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, femina sine pudicitia, dominus sine virtute, christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege. His duodecim abusivis suffocatur justitia. Haec sunt duodecim abusiva hujus saeculi, per quae saeculi rota si in illa fuerit decipitur, et ad tartari tenebras, nullo impediente justitiae suffragio, per justum Dei judicium rotatur.”