|
Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum,
sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui
dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc
retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed
qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, si iniqui sint,
non corrigit? Quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in
veritate regis solidantur gubernacula pupulorum. Justitia vero regis
est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione
personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pupillis
et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos
non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra
perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, Ecclesias
defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia
constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere,
magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere,
iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios
defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus non elevari
animo, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum
habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus
insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Vae enim terrae
cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X,
16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad
coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum secundum hanc legem
non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco
enim pax populorum saepe rumpitur, offendicula etiam de regno
suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia
populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni
inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium
meursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum
greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et
maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et
arborum flores et pampinos quosque exurunt. Super omnia vero regis
injustitia non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam
filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant,
obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel
Dominus de manibus filiorum ejus dispersit (III Reg. XI,
31); et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus
semper in Jerusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis saeculo
valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum tutamen
patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum,
gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae
fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi
spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex, quod sicut in throno
hominum primus constitutus est; sic et in poenis, si justitiam non
fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores
sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili in illa futura
poena habebit.
|
|