|
Decimus gradus abusionis est, episcopus negligens: qui gradus sui
honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram
Deo, pro quo legatione fungitur (II Cor. V, 20), non
custodit. Primo namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas
teneat, inquiratur; quoniam cum Episcopus graecum nomen sit,
speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a
speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis
prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita
inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore
meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium
venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua,
ipse quidem impius ab iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de
manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit
reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam
liberasti (Ezech. III, 17-19). Decet ergo episcopum qui
omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere: et
postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere; si non
potuerit, juxta Evangelii regulam scelerum operarios declinare. Si
enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus,
corripe illum inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem
tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore
duorum vel trium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic
Ecclesiae. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et
publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Tali ordine
expellendus est, quicumque doctori vel episcopo adhaerere noluerit.
Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel
episcopo non debet recipi. De sacerdote namque in lege scribitur:
Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. XXI, 7).
Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi
jungit, jura sacerdotii sancti, quod Christianorum genus electum
est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos quibus in speculatione
positus est, esse oportet. Caeterum vero qualis in semetipso esse
debeat, Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopi veniens sit
sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios
habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui
foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem, ante episcopatum non
plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non
ebriosus, non neophytus (I Tim. III, 2-4): ut per haec
ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae.
Caveant ergo negligentes episcopi, quod in tempore vindictae Dominus
per prophetam conqueritur dicens, Pastores mei demoliti sunt populum
meum; et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos
(Ezech. XXXIV, 8): sed potius procurent hi, quos constituit
Dominus super familiam suam dare illis cibum in tempore suo mensuram
tritici (Luc. XII, 42), puram scilicet et probatam
doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire, Euge serve
bone et fidelis: quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te
constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23).
|
|