GRADUS XI. Plebs sine disciplina. Disciplina quid.

Undecimus abusionis gradus est, plebs sine disciplina; quae cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit; iram enim Domini absque disciplinae rigore non evadit. Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus (Psal. II, 12). Disciplina vero est morum ordinata correctio, et majorum praecedentium regularum observatio: de qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur, dicens: In disciplina perseverate, tanquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis omnes, ergo adulteri et non filii estis (Hebr. XII, 7, 8). Qui ergo adulteri sunt, sine disciplina sunt, et coelestis regni haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctionem ferunt, et haereditatem quandoque recipere posse non desperant. De qua etiam disciplina Isaias indisciplinatae plebi praedicat, dicens: Quiescite agere perverse, discite bene facere (Isai. I, 16, 17). Et ad eamdem Psalmista consona voce psallit dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Infelix ergo est qui abjicit disciplinam: audet enim extra milites aliquid, qui Dominum crucifigentes non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur; ita disciplina omnis Ecclesia praeter Christum, qui Ecclesiae caput est, et sub disciplina non est, protegitur et ornatur. Ipsa enim tunica contexta desuper fuerat per totum (Joan. XIX, 24, 23); quia eadem disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur dicens, Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Tunica ergo corporis Christi, disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi. Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit (Joan. XIX, 24): id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.