GRADUS XII. Populus sine lege.

Duodecimus abusionis gradus est, populus sine lege: qui dum Dei dicta, et legum scita contemnit, per diversas errorum vias praevaricationis laqueum incurrit. De quibus viis sub persona praevaricatoris populi humanum genus propheta ita deplangit: Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit (Isai. LIII, 6): de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem, Multae viae videntur hominibus rectae, et novissima earum deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12). Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), denuntiat: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11): ubi non est Judaeus et Graecus, masculus et femina, servus et liber, Barbarus et Scytha; sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu (Galat. III, 28). Dum ergo Christus finis est legis (Rom. X, 4), qui sine lege sunt, sine Christo fiunt: igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum ergo est in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est (Matth. XXVIII, 19), quando tonitruum Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit; quando gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30); quando qui longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13); qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo (Rom. IX, 25): quando est tempus acceptabile et dies salutis (II Cor. VI, 2) et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis, quando ipse Dominus protestatur, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio; ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.