|
Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et
praedicator fuerit: qui quod sermone docet, actibus explere negligit.
Auditores enim doctrinae dicta facere contemnunt, cum praedicatoris
opera a praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Nunquam enim fit
efficax praedicantis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi
affixerit audientis: praesertim cum et ipse doctor, si in vitiorum
amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus
adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina
pariter et bono opere discipulos instruere volens, qualem in his
cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit, in quo
salietur (Matth. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo
iterum doctore emendabitur? Et, Si lumen quod in te est, tenebrae
sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Id. VI, 23)? Si namque
oculus a videndi officio desiverit, quis a manu, vel a pede, vel a
reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores
cogitent, ne ampliori vindictae subjaceant, si plurimis perditionis
occasionem abundantius praestent. Nam et ipse Salomon dum multae
sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni
dispersionem solo suo merito praestitit. Quibus ergo committuntur
multa, majora perdunt, si non recte dispensaverint rectoris sui munera
quae perceperunt. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur.
Et servus qui voluntatem domini sui intelligens non facit, acrioribus
flagellis gravioribusque vindictis vapulabit (Luc. XII, 47).
|
|