|
Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse
inveniatur: cui cum membra exterioris hominis veterascunt, vires
animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non
capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus convenit,
quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque
in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus optimos
cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem
flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute bonorum
operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri
potest, si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius
corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi
caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem
mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non
suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinat, genua trepidant,
talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his
omnibus aggravatur. Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis
cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae
defectus appropiat, nihil aliud cogitare, quam quomodo futurae vitae
aditus propere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim
incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex
hac luce recessus. Cavendae ergo sunt homini duae particulae, quae in
illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum
pertrahunt, cor videlicet et lingua: quia cor novas semper
cogitationes machinari non desinit, lingua impigre loquitur quodcumque
cor machinari senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae
juvenescentes particulae totam sui harmoniam decipiant, et per res
ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique namque
considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit: ut hoc agat, quod
nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.
|
|