GRADUS III. Adolescens sine obedientia. Pater quatuor modis dicitur.

Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia, quo mundus a recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute ille ministrari sibi sperabit , qui in adolescentia senioribus obedientiam exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, Quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis exhibuit (Luc. II, 51). Sicut ergo in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur; ita etiam in adolescentibus obsequium et subjectio et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis Legis primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur (Exod. XX, 12): quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit, alicui tamen patri digno et viventi paternus honor usque ad perfectam et dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur, Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt (Gen. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus ad Moysen de rubo loquebatur, Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6). Aetate autem et admonitione pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur, Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit, admonenti tamen seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo enim honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque enim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit; sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentia disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine obedientia, adolescens sine disciplina est: quoniam et ipsa obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget, quae sui normam studii a Christo Domino sumpsit, qui obediens Patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit (Philipp. II, 8).