GRADUS IV. Dives sine eleemosyna. Amanda non sunt, quae redamare nequeunt.

Quartus abusionis gradus est, dives sine eleemosyna, qui superflua usus sui, quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui illum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Quem thesaurum nullus unquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut qui per se ipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. Dives namque, etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo stultius est, quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni coelestis perdere jucunditatem, et aeternos inferni cruciatus absque consolationis praestolatione subire? Quod ergo aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt: et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur. Idcirco diligere non debemus ea quae non semper habebimus, praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui, et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat, quae nunquam se diligunt. Si enim aurum et argentum et agros et vestimenta et cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est, quam diligere quod te amare non valet; et negligere illum qui tuae ditioni cum dilectione omnia praebet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur (Matth. XXII, 39): quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit (Id. V, 44), ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus, si vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis perdat interim non mansuras. Si enim quod diligit non vendit, nemo emere potest quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti: quia qui praeteribant eorum habitacula, non dicebant, Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias in aeternam damnationem dilabuntur: et e contrario, Beati sunt misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Felix est misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.