GRADUS V. Femina sine pudicitia. Pudicitia duplex: corporis, animi.

Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes mores bonos procurat et custodit in viris prudentia; sic et in feminis cunctos honestos actus nutrit, et fovet, et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refrenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias oppugnat , furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et hominibus bonis laudabile est, nutrit. Impudica vita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita famam bonam inter homines possidet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat verae pudicitiae exercitatio, id est, corporis habitu et superficie, et animi affectu interno. Per exteriorem modum, juxta Apostolum, coram hominibus exempla, per interiorem modum coram Deo providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium sicut decet habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permitttere, pompatico et illecebroso gressu non incedere, nulli inferior in incepto bono apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, senes non irridere, meliori non controversari, de his quae ignoras non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia vero animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere, appetitiones turpium cogitationum compescere, omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere, de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo soli adhaerere, castitatem internae mentis Domino Jesu Christo offerre, omnia coepta bona opera mortis tantum termino finire, praesentes tribulationes animi fortitudine parvipendere, in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem in coelestibus a Deo sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium , prosperitas laborantium, solamen moerentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.