GRADUS VI. Dominus sine virtute. Tria his qui dominantur necessaria. In dignitatibus alii meliores, deteriores alii fiunt.

Sextus abusionis gradus est, dominus sine virtute: quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor non tam exteriori fortitudine, quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, indiget, quam animi interiori fortitudine bonis moribus exerceri debet: saepe enim dominandi virtus per animi negligentiam perditur, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum per severitatem judicii peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam Dominus velut consentienti non pepercit (I Reg. II, 27-36). Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet; terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur: et per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet: qui illum in ducatum constituit, qui ad portandum multorum onera ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fixus firmetur, et alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses enim accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur (Exod. XXXIII, 11). Saül vero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum offendit (I Reg. XV, 11). Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiae munere donavit (III Reg. III, 12): e contrario vero Jeroboam servus Salomonis, postquam regni domus David partem occupavit, ad idolorum culturam decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, divertit (Id. XII, 27-30). Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur, eos qui ad meliora conscendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere; et eos qui ad deteriora divertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, quam virtutem nullatenus sine Dei auxilio habet. Qui enim nulla tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere: quoniam magna magnis infestationibus vel adversitatibus solent laborare. Omnis igitur qui praeest, hoc primitus tota animi intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7): et deponit potentes de sede, et exaltat humiles (Luc. I, 52), ut subditus fiat omnis mundus Deo, et egeat omnis gloria Dei.