|
Septimus abusionis gradus est, christianus contentiosus: qui cum
participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit,
contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta
diligit. Omne enim, de quo contenditur, aut propter propriam ejus
rei dilectionem, de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub
odiosa specie latet, appetitur: quemadmodum, verbi gratia, bellum,
animoso compugnantium conflictu, cum odiosa res sit, propter amorem
victoriae et libertatis peragitur; et multae aliae dilectae species sub
odioso labore vel formidine satis contensiose expetuntur. Unde
patenter intelligitur, nihil contendi posse, nisi propter
dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem
remunerationem. Qui igitur de mundo praesenti ex quacumque causa
contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum
diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, quibus ait,
Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan.
II, 15)? Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare
non possunt; quemadmodum iidem oculi coelum pariter et terram nequaquam
conspiciunt. Sed requirendum est, si vere in mundo aliquid sit, quod
amari debeat; et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia
vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et
animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et
iis quae ad haec pertinent, non diligi praecipitur; sed proximus,
propter quem haec omnia facta sunt, amari jubetur. Haec enim omnia
praedicta, velut non mansura, ad coelestem patriam pergentes
concomitari nequeunt: proximi vero, velut mansuri regis cohaeredes,
semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non
manet et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus, non amari
praecipitur. Proximus autem, qui est pars regni coelestis in terra et
inter ima elementa , a regni coelorum appetitoribus non incongrue
amatur, dum in summa illa patria in aeternum cohaeres habebitur.
Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei
dilectione alienus saeculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet
contendi, quod non licet amari. Igitur christianus, qui nominis
Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere
debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus
coaequatur. De Christo vero per prophetam ita scribitur: Ecce puer
meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea.
Ponam spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque
audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isai. XLII, 15;
Matth. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque
clamavit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne
contendas; ne abusivus in Ecclesia christianus existas. Suis enim
sectatoribus Christus praecepit, Nolite vocari rabbi; unus est enim
magister vester, qui est Christus: et patrem nolite vocare super
terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est. Omnes enim vos
fratres estis (Matth. XXIII, 8, 9). Quibus ad
supplicandum imperavit dicens, Sic autem orabitis: Pater noster qui
es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Id. VI, 9), et
caetera. Frustra autem contendit Patrem se habere in terra, qui
patrem et patriam profitetur se habere in coelo: cujus patriae
possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione
securus habetur.
|
|