|
Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui nihil habens, in
superbiam extollitur: cum e contrario divitibus saeculi non superbe
sapere per apostolum Paulum imperetur (I Tim. VI, 17). Quid
ergo stolidius potest fieri, quam illum, qui per infimam miseriam
velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari
debuerat, supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum
erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi
erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui
prae omnibus hominibus debuerat humilis apparere? Sed ne de paupertate
sua tristitiam habeant, quid a Deo recepturi sunt pauperes attendant:
ipse enim inquit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V, 3). Recta namque dispensatione misericors
judex coeli regnum illis committit, quibus regni terrarum
participationem inter mortales abstulit: ut ipse dives in coeli sede
appareat, qui in terra nihil penitus procurat. Cavendum ergo
pauperibus est, ne dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum
perdunt, per mentis etiam imprudentiam coelorum regna amittant. Cum
enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperint, in ipsorum
arbitrio pendet, utrum pauperes spiritu sint. Non enim quibuscumque
pauperibus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus
divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis,
pauper spiritu appellatur; qui cum egenus foris cernitur, nunquam in
superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna coelorum plus valet
mentis humilitas, quam praesentium divitiarum temporalis paupertas.
Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes
spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubium est
beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura
ita loquitur: Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi
pauper, cum in multis divitiis sit (Prov. XIII, 7). Quasi
pauper ergo in multis divitiis, est dives humilis spiritu: et nihil
habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo
inopia est mentis humilitas, et ineptae divitiae sunt animorum
enormitas. Providendum ergo pauperibus est, ut semetipsos quales sint
intelligant: et quia rebus consequi quod capiunt non valent, mentis
tumore superbire desinant.
|
|