DE ECCLESIASTICIS DOGMATIBUS LIBER GENNADIO TRIBUTUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Liquet non esse Augustini, tametsi in codicibus bene multis ipsi ascribatur, et ipsius nomine citetur a Magistro Sententiarum, lib. 2, dist. 35, cap. Quocirca; lib. 3, dist. 1, cap. Diligenter; et lib. 4, dist. 12, cap. Institutum. Trithemius Alcuino assignat in lib. de Scriptoribus Eccles. et in lib. 2 de Viris illustr. ord. S. B., cap. 26. Eidem Joannes Baleus, Centuria 2 Scriptorum Britanniae. Patero episcopo Gratianus, de Consecrat. dist. 2, cap. 13. Gennadio Algerus, lib. 1 de Corpore et Sanguine Domini, cap. 22; et S. Thomas, quodlib. 12, art. 11, et in Catena ad primum caput Matthaei: ipse quoque Magister Sent. in lib. 2, dist. 8, editionis Lovaniensis; et alii plures, quibus manuscripti quidam suffragantur: inter eos unus e Colbertinis optimae notae in fronte libri habet: Incipit liber Ecclesiasticorum Dogmatum Gennadii; et in fine, Explicit definitio Ecclesiasticorum Dogmatum Gennadii. Ratramnus Corbeiensis monachus, in lib. 3 contra opposita Graecorum, cap. 5: Gennadius, ait, Constantinopolitanus episcopus vir multa lectione antiquorum peritus, in libro Ecclesiasticorum Dogmatum de Spiritus sancti processione sic loquitur. Graecum sane scriptorem redolent verba nonnulla; exempli gratia, quae cap. 14 leguntur, et aliqui Latinorum praesumptores affirmant. Attamen Gennadii Massiliensis nomine ab aliis laudatur, scilicet a Platina in Symmacho, ubi episcopum eum perperam appellat, a Valafrido Strabone in lib. de Rebus Ecclesiasticis, cap. 20, in haec verba: Gennadius Massiliensis presbyter in Dogmate Ecclesiastico, etc. Fausto tribuit codex Padolironensis hacce inscriptione: Incipiunt definitiones Dogmatum Ecclesiasticorum Fausti episcopi Ecclesiae Maxiliensis; ex Itinere Italico litterario ad 24 maii 1686, pag. 208. In antiquissimo omnium codice Colbertino ante annos fere nongentos scripto, exstat sine auctoris nomine sub hocce titulo: Incipit dogma sanctorum Patrum trecentorum et octo episcoporum congregatis (f. congregatorum) apud Niceam. Tum capiti primo haec praefiguntur: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitas aequalitasque substantiae; et haec tria unum propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum sanctum. Credimus unum esse Deum Patrem, et caetera deinceps, ut in aliis Mss., nisi quod in eo et melior est capitulorum ordo, collocatis continenter omnibus quae spectant ad Baptisma, ad Eucharistiam et Poenitentiam; et auctior est liber, addito ibidem capitulo de Baptismate et capitulo de Poenitentia, praeter alia quaedam de aliis rebus in libri fine. Porro post caput 21, ea quae in editis sequebantur usque ad cap. de Baptismate nunc 22, absunt ab omnibus manuscriptis, fuerantque contra superiorum capitulorum errores quosdam huc translata ex Coelestini epistola ad Galliae episcopos, ex Concilio Carthaginensi contra Pelagianos, et ex Arausicano secundo, quae omnia sinceriora in fine tomi decimi habes. Haec itaque capitula numero triginta, necnon alia tria ante caput nunc 30 contra manuscriptorum fidem interjecta sustulimus. Sed veteres codices non omnes ad cap. nostrum 55 desinunt, addunturque alia et alia in diversis codicibus capitula.

Juvat hic demum annectere Lovaniensium Theologorum censuram. Liber hic, inquiunt, non est catholici scriptoris, sed Gennadii Massiliensis in Gallia presbyteri . . . . . . . . . de factione Gallorum, contra quam scribunt Prosper et Hilarius Augustino, et contra quam congregatum fuit concilium Arausicanum secundum. Porro, ut saepius in catalogo Virorum illustrium graves habet errores; sic et in his Dogmatibus Ecclesiasticis quaedam habet a lectore cavenda. Sane hic auctor nusquam in hoc libro meminit peccati originalis, aut baptismatis infantium in remissionem peccatorum: cumque multos nominet haereticos, nusquam meminit Pelagii aut catholici dogmatis contra eum prolati; sed contra, diligenter inculcat animas non esse ex traduce, eo quod sciret Pelagium inde suum dogma statuere.