CAPUT IX.

Post resurrectionem et judicium non credamus restitutionem futuram, quam Origenes delirat; ut daemones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt, redeant dignitatem, vel isti justorum societate donentur; eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit, Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46), ut percipiant fructum operum suorum.