CAPUT X.

In principio creavit Deus coelum et terram et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aquam terra absconderet facti sunt Angeli et omnes coelestes Virtutes, ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet: et ita hic visibilis mundus ex his quae creata fuerant factus est et ornatus.