CAPUT XI. |
Nihil incorporeum et invisibile natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; et ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. |