CAPUT XIV.

Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit: neque cum corporibus per coitum seminatas, sicut Luciferiani, et Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam servantes . Sed dicimus creationem animae solum Creatorem omnium nosse, et corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari in vulva et compingi atque formari, ac formato jam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia.