CAPUT XVI.

Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur, sicut Aratus asserit: neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit; quia substantialiter vivit.