|
Credimus unum esse Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
Patrem, eo quod Filium habeat: Filium, eo quod Patrem habeat:
Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre et Filio . Pater ergo
principium deitatis: qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam
fuit non Pater: a quo Filius natus: a quo Spiritus sanctus non
natus, quia non est Filius; neque ingenitus, quia non est Pater;
neque factus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre et Deo
Filio Deus procedens. Pater aeternus, eo quod aeternum habeat
Filium, cujus aeternus sit Pater: Filius aeternus, eo quod sit
Patri coaeternus: Spiritus sanctus aeternus, eo quod sit Patri et
Filio coaeternus. Non confusa in una persona Trinitas, ut
Sabellius dicit: neque separata aut divisa in natura divinitas, ut
Arius blasphemat: sed alter in persona Pater, alter in persona
Filius, alter in persona Spiritus sanctus; unus natura in sancta
Trinitate Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
|
|