CAPUT XX.

Non est tertius in substantia hominis spiritus, sicut Didymus contendit: sed spiritus ipsa est anima, pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore spiritus appellatus. Anima vero ex eo vocatur, quod ad vivendum vel ad vivificandum animet corpus. Tertium vero qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam sancti Spiritus esse intelligamus, quam orat Apostolus ut integra perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur aut fugetur a nobis (I Thess. V, 23); quia Spiritus sanctus effugiet: fictum (Sap. I, 5).