|
Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima conditione,
ut sola vigilantia mentis annitente, etiam in praecepti custodia
perseveraret, si vellet in eo quod creatus fuerat permanere. Postquam
vero seductione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit,
pariter et vigorem arbitrii: non tamen electionem, ne non esset suum
quod emendaret peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio
diluisset. Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas , id
est rationalis voluntas, sed admonente prius Deo et invitante ad
salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasione salutis,
hoc est inspiratione Dei. Ut autem consequatur quod eligit, vel quod
sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur.
Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus; ut acquiescamus
salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod
acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris: ut non labamur
ab indepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est et coelestis
pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae.
|
|