CAPUT XXII.

Baptisma unum est, sed in Ecclesia, ubi una fides est, ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur. Et ideo si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos; recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annuletur: sed doceantur ante et instruantur, quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in Ecclesia teneatur: et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgati jam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes qui doctrinam non capiant; respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi: et sic manus impositione et chrismate communiti, Eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non in sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti juxta regulam a Domino positam tincti sunt: ut sunt Paulianistae , Procliani, Borboritae, Siphori, qui nunc vocantur Bonosiani, Photiniani, Montanitae et Manichaei, varia impietatis germina: vel caeterae istorum originis sive ordinis pestes, quae duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdon et Marcion; vel contraria, ut Manichaeus; vel tria et barbara, ut Setianus et Theodosius ; vel multa, ut Valentinus; vel Christum hominem fuisse absque Deo, ut Cerinthus, Ebion, Artemon et Photinus. Ex istis, inquam, si qui ad nos venerint, non requirendum ab eis utrum baptizati sint, an non; sed hoc tantum, si credant in Ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico Baptismate.