|
In divinis repromissionibus nihil terrenum vel transitorium
exspectemus, sicut Meletiani sperant. Non nuptiarum copulam, sicut
Cerinthus et Marcion delirant . Non quod ad cibum vel ad potum
pertinet, sicut Papia auctore , Irenaeus, Tertullianus et
Lactantius acquiescunt. Neque per mille annos post resurrectionem
regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis
regnaturos speremus, sicut Nepos docuit, primam justorum
resurrectionem, et secundam impiorum: et inter has duas mortuorum
resurrectiones, gentes ignorantes Deum in angulis terrarum in carne
reservandas: quae post mille annos regni in terra justorum, instigante
diabolo movendae sint ad pugnam contra justos regnantes; et Domino pro
justis pugnante imbre igneo compescendas: atque ita mortuas, cum
caeteris in impietate ante mortuis ad aeterna supplicia in
incorruptibili carne resuscitandas.
|
|