CAPUT XXVII.

Malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a diabolo inventam: qui et ipse bonus a Deo creatus est. Sed quia libero arbitrio, utpote rationalis creatura, commissus est, et cogitandi acceperat facultatem, scientiam boni vertit ad malum: et multa cogitando factus est inventor mali: et quod in se perdiderat, invidit in aliis, nec contentus solus perire, suasit aliis, ut qui esset suae malitiae inventor, fieret et aliorum auctor: et ex eo malum vel malitia percurrit in caeteras rationales creaturas.