|
Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius
tantum: ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine
hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset
nativitate Filius Dei . Ergo Dei Filius hominis factus est
filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et
secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas geniti
non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen
nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo unus Filius.
Non ergo duos christos, neque duos filios , sed Deum et hominem unum
Filium; quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus
substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis,
neque immixtis, sicut Timotheani volunt, sed societate unitis. Deus
ergo hominem assumpsit, homo in Deum transivit; non naturae
versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed Dei dignatione: ut
nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo
in divinam glorificatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturae
et diminutionem et abolitionem substantiae facit . Natus est ergo Dei
Filius ex homine, non per hominem, id est, non ex viri coitu, sicut
Ebion dicit: sed carnem ex Virginis corpore trahens, et non de coelo
secum afferens, sicut Marcion, Origenes et Eutyches affirmant .
Neque in phantasia, id est, absque carne, sicut Valentinus: neque
DOKESEI , id est, neque putative imaginatum; sed corpus
verum; non tantum carnem ex carne, sicut Marcianus; sed verus Deus
ex divinitate, et verus homo ex carne, unus Filius: in divinitate
Verbum Patris et Deus, in homine anima et caro. Anima non absque
sensu et ratione, ut Apollinaris; neque caro absque anima, ut
Eunomius: sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per
quos sensus veros in passione et ante passionem suae carnis dolores
sustinuit.
|
|