CAPUT XXIX.

Angeli vero qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, et bonum conditionis, et fidem suo Domino servaverunt. Unde et merito ab ipso Domino sancti Angeli vocantur, quod tenuerint arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverint a bono .