CAPUT XLII.

In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis falluntur imagine; sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dixit, Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Matth. XXVI, 29); et aqua mixtum, quod post coenam dabatur. Sed et de latere ejus, quod lancea perfossum est, aqua cum sanguine egressa, vinum de vera ejus carnis vite cum aqua expressum ostendit.