CAPUT IV.

Nihil creatum aut serviens in Trinitate credendum, ut vult Dionysius fons Arii: nihil inaequale, ut Eunomius: nihil aequale gratia, ut vult Aetius: nihil anterius posteriusve aut minus, ut Arius: nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius: nihil pervasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus: nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus: nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropomorphus et Vadianus: nihil sibi invisibile ut Origenes: nihil creaturis visibile, ut Fortunatus: nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion: nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Piato et Tertullianus: nihil officio singulare nec alteri communicabile, ut Origenes: nihil confusum, ut Sabellius: sed totum perfectum; quia totum ex uno et unum : non tamen solitarium, ut praesumunt Praxeas et Sylvanus, Pentapolitana damnabilis illa doctrina.