CAPUT LIII.

Nullus sanctus et justus caret peccato: nec tamen ex hoc desinit esse justus et sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adjumento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem. Et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate praevaricatricis naturae.