CAPUT VI.

Erit resurrectio mortuorum omnium, sed una et insimul et semel: non prima justorum, et secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum ; sed una omnium. Et si id resurgere dicitur quod cadit, caro ergo nostra in veritate resurget, sicut in veritate cadit. Et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis quae cadit, tam justorum quam injustorum, incorruptibilis resurget, quae vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis.