|
Omnium hominum erit resurrectio: si omnium erit, ergo omnes
moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis ejus dominetur, et
maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur:
Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).
Ejus enim caro non vidit corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum
turba tradente suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et
eruditi viri, qui credunt, anima in corpore manente mutandos ad
incorruptionem et immortalitatem eos, qui in adventu Domini vivi
inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis,
quod mortalitatem immutatione deponant, non morte: quolibet quis
acquiescat modo, non est haereticus, nisi ex contentione haereticus
fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege carnis resurrectionem credere
futuram de morte.
|
|