CAPUT VIII. |
Quod autem dicimus in Symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos judicandos, non solum justos et peccatores significari, sicut Diodorus putat, sed et vivos eos qui in carne inveniendi sunt credimus, qui adhuc morituri creduntur; vel immutandi sunt, ut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati cum ante mortuis judicentur. |