DE ESSENTIA DIVINITATIS LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Non uni Augustino, sed aliis multis auctoribus aeque falso tributus fuit, Ambrosio, Hieronymo, Anselmo, Bonaventurae. Quanquam apud Hieronymum non totus exstat, sed tantum usque ad verba, Haec omnia quae praedicta sunt, etc., col. 1208, cap. 2; apudque ipsum inscribitur, De his quae Deo in Scripturis attribuuntur. Apud Anselmum, De vestimentis et membris et actibus Deo tributis. Apud Bonaventuram, De essentia et invisibilitate et immensitate Dei. In Mss. Vaticano et Victorino sub Augustini nomine titulum habet, De essentia divinitatis et de invisibilitate atque incommutabilitate Dei. Prima et maxima pars libri ex Eucherii Lugdunensis opere de Formulis spiritualis intelligentiae sumpta, continet totum caput ejusdem operis primum, quod est de Divinis nominibus.