|
Omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus
atque trinus, unus videlicet in natura, trinus vero exstat in
personis: solus invisibilis, solus immensus atque incomprehensibilis,
solus incircumscriptus, solus immutabilis, incorporeus et immortalis,
ubique praesens, sed latens: ubique totus, sed immensus.
Invisibilis est, quia in essentia sua videri non potest, Apostolo
testante, qui ait, Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest
(I Tim. VI, 16). Et in Evangelio, Deum nemo vidit unquam
(Joan. I, 18). Incorporeus est, quia nullis membrorum
lineamentis compositus, sive compactus existit, sicut. Veritas in
Evangelio ait, Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in
spiritu et veritate oportet adorare (Id. IV, 24). Immensus
est, quia quantitas ejus vel qualitas a nullo ex creaturis metiri
potest: cui Salomon in oratione sua supplicans ait, Si coelum et
coeli coelorum te non capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi
(III Reg. VIII, 27)? Incircumscriptus est, quoniam
circumscribi non potest. Illocalis est, quoniam de loco ad locum
nequaquam transit, sed neque in loco quolibet retinetur , ipso de
semetipso per Isaiam prophetam testimonium perhibente atque dicente,
Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum (Isai.
LXVI, 1). Et per Jeremiam, Nonne coelum et terram ego
impleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24)? Cujus
immensitatem propheta in Psalmo confitens ad ipsum Deum ait, Si
ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero ad infernum, ades
(Psal. CXXXVIII, 8). De cujus immensitate adhuc in libro
beati Job scriptum est, Excelsior coelo est, et quid facies?
Profundior inferno, et unde cognosces (Job XI, 8)? Longior
terra mensura ejus, et latior mari. Qui enim coelum et terram
implet, procul dubio nullus est locus ab ejus praesentia absens.
Super omnem quippe creaturam praesidet regendo atque imperando: subtus
omnia est sustinendo atque portando, non laboris pondere, sed
infatigabili virtute: quoniam nulla creatura ab eo condita per se
subsistere valet, nisi ab ipso sustentetur qui illam creavit. Extra
omnia est, sed non exclusus: intra omnia est, sed non inclusus.
Immutabilis est, quia ab eo quod est mutari omnino non potest, ipso
dicente per Malachiam prophetam, Ego Dominus et non mutor
(Malach. III, 6). Ideo autem Deus immutabilis dicitur, quia
in natura ejus, ira, furor, poenitentia, oblivio, recordatio, et
alia his similia, nullo modo accidunt. Simplex enim natura est, et
immutabilis atque imperturbata; neque aliud est ipse, et aliud quod
habet; sed ipsum est quod habet et quod est. Immortalis est, quia
mori nullo modo potest, Apostolo hoc attestante atque dicente, Qui
solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem nullus
hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16).
Ubicumque autem sacra Scriptura sparsim per divinos Libros, in Deo
motus animae seu humana membra describit, id est, caput, capillos,
oculos, palpebras, aures, nares, os, labia, linguam, cor,
imaginem, uterum, manus, dexteram, sinistram, digitos seu digitum,
brachium, alas, scapulas, posteriora, pedes; item motus animae,
iram, furorem, oblivionem, recordationem, poenitentiam, et alia his
similia: non carnaliter juxta historiam a recte intelligentibus
sentienda sunt, sicut a Judaeis et a plerisque haereticis carnaliter
sapientibus, qui Deum corporeum atque localem opinantur; sed
spiritualiter omnia de eo intelligenda et confitenda sunt. Si quis
autem in Deo humana membra, seu motus animae more humano inesse
credit, procul dubio in corde suo idola fabricat. Igitur, ut dictum
est, figuraliter in Deo caput cum legimus, ipsam essentiam
divinitatis ejus, quae omnia praecedit, et cui universa subjecta
sunt, intelligere debemus. Capillos vero capitis ejus, sanctos
Angelos seu universos electos typice accipi oportet. De quo
sacramento in libro Danielis prophetae scriptum est, Aspiciebam donec
throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum ejus quasi
nix candida et capili capitis ejus quasi lana munda (Dan. VII,
9). Hoc enim significat per vestimentum ejus candidum, quod et per
capillos capitis ejus, sanctos videlicet Angelos et multitudinem
sanctorum dealbatorum. Vel certe ideo capilli ejus lanae mundae
comparantur, ut per hoc Antiquus dierum esse credatur. Oculos habere
dicitur Deus, pro eo quod omnia videt, et nihil eum latet, in cujus
conspectu, ut ait Apostolus, nulla creatura invisibilis est. Omnia
enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Aliter
vero oculi Domini respectus gratiae ejus intelliguntur, ut est illud
in Psalmo Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16).
Item aliter oculi Domini, praecepta ejus per quae nobis lumen
scientiae subministratur, mystice accipiuntur: ut est illud in
Psalmo, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal.
XVIII, 9). Palpebrae Domini, occulta atque
incomprehensibilia judicia ejus, sive spiritualis in divinis Libris
locutio ejus innuitur: de quibus occultis atque incomprehensibilibus
sacramentis atque judiciis in Psalmo scriptum est, Palpebrae ejus
interrogant filios hominum (Psal. X, 5), id est, probant.
Aures habere dicitur Deus propter quod omnia audit, et nihil illum
sub silentio latet: de quo in libro Sapientiae scriptum est, Auris
zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap.
I, 10). Nares Dei, inspiratio ejus in corda fidelium: ut est
illud in libro Regum, Ascendit fumus de naribus ejus (II Reg.
XII, 9), id est, lacrymosa compunctio poenitentiae per
inspirationem illius. Facies Dei, cognitio divinitatis ejus ad
homines: de qua cognitione in Psalmo scriptum est, Ostende nobis,
Domine, faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4);
hoc est, da nobis cognitionem tuam: quae cognitio per Filium
hominibus innotuit ipso dicente in Evangelio, Nemo novit Patrem nisi
Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
Aliter vero facies Dei significat invisibilem essentiam divinitatis
Filii Dei: de qua ipse Dominus ad Moysen per Angelum respondens
ait, Posteriora mea videbis; faciem autem meam videre non poteris
(Exod. XXXIII, 23); ac si diceret, Incarnationem meam
videbis in novissimis diebus, divinitatem autem meam videre non
poteris. Os Dei, Filius Dei Patris, id est, Christus
Dominus: de quo Isaias propheta ex persona Judaeorum effatus ait,
Quia os ejus ad iracundiam provocavimus (Thren. I, 18).
Aliter vero os Domini, sermo ejus sive jussio accipitur: de quo
sermone Domini praedictus propheta ait, Os Domini locutum est
(Isai. LVIII, 14); hoc est, Verbum Dei, Patris
filius, per quod omnia facta sunt: de quo in Psalmo, Verbo Domini
coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Et alibi, Misit
Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20). Et in
Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Lingua Dei mystice
significat Spiritum sanctum, per quem Deus Pater secretum suum
hominibus manifestavit: unde in Psalmo, Lingua mea calamus scribae
velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Labia Domini,
utriusque Testamenti consonantia intelliguntur: de quibus duobus
Testamentis in Proverbiis scriptum est, Divinatio in labiis ejus,
in judicio non erravit os ejus (Prov. XVI, 10). Brachia Dei
Patris, Filius ejus et Spiritus sanctus intelliguntur: sicut est
illud in Isaia propheta, Et brachia mea populos judicabunt (Isai.
LI, 5). Brachium Dei Patris singulariter, Filius ejus
accipitur: de quo Jeremias propheta ad ipsum ait, Et nunc, Domine
Deus, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et
brachio extento (Jerem. XXXII, 21). Idcirco autem Filius
Dei Patris, brachium ejus dicitur, quia omnis creatura electa ab
ipso continetur. Dextera Dei Patris, idem unigenitus Filius
accipitur: de quo in Psalmo ex persona hominis assumpti, Dextera,
inquit, Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal.
CXVII, 16). Aliter autem dextera Domini gloriam Patris
significat, id est, aeternam beatitutidinem: de qua in Psalmo ex
persona Patris ad Filium, Sede a dextris meis (Psal. CIX,
1). Dicitur autem et dextera Dei omnis electa creatura in coelo et
in terra, sicut et per sinistram ejus intelligitur reproba creatura,
id est, daemones et omnes impii qui ad laevam positi aeterna supplicia
sustinebunt. Manus Dei Patris, Filius Dei accipitur, pro eo quod
per ipsum omnia facta sunt: sicut est illud in Isaia propheta, Omnia
haec manus mea fecit (Isai. LXVI, 2), et facta sunt omnia.
Aliter vero manus Dei potestas ejus intelligitur: de qua potestate in
libro Jeremiae scriptum est, Sicut lutum in manu figuli, ita vos in
manu mea, domus Israel (Jerem. XVIII, 6). Item manus Dei
flagellum accipitur: de cujus percussione in Sophonia propheta
scriptum est, Extendam manum meam super Judam et super habitantes
Jerusalem, et disperdam de loco hoc reliquias Baal, etc.
(Sophon. I, 4). Pro qua Domini percussione beatus Job de
semetipso ait, Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21).
Digitus Dei singulariter, Spiritus sanctus accipitur, a quo
Spiritu sancto Lex in duabus tabulis lapideis in monte Sina scripta
narratur. Ipse enim scripsit qui scribenda dictavit, id est,
Spiritus sanctus, de quo Spiritu sancto Dominus in Evangelio, Si
ego, inquit, in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20).
Quod alius evangelista aperte declarans ait, Si ego in Spiritu Dei
ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Sicut enim digitus cum
manu vel brachio, manus vero vel brachium cum corpore unum sunt in
natura; ita Pater et Filius et Spiritus sanctus tres quidem sunt
personae, una autem substantia divinitatis. Digiti Dei pluraliter,
sancti intelliguntur Prophetae, per quos Spiritus sanctus libros
Legis ac Prophetarum sua inspiratione descripsit: de quibus in
Psalmo scriptum est, Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum
(Psal. VIII, 4). Per coelos enim, libros Legis et
Prophetarum; per digitos vero, sanctos, ut dictum est, Prophetas
mystice insinuavit. Imago Dei Patris invisibilis, unigenitus est
Filius ejus, de quo Apostolus ait, Qui est imago Dei invisibilis
(Coloss. I, 15). Aliter namque est imago Dei Patris in
Filio suo, quem non aliunde, sed de semetipso, hoc est, de
substantia sua per omnia sibi similem genuit et aequalem: aliter vero
in anima hominis, quam non ex se, id est, de substantia sua, sicut
plerique haeretici opinati sunt, genuit, sed ex nihilo creavit.
Sicut aliter est imago cujuslibet regis in filio ejus quem ex semetipso
sibi similem genuit, id est, homo hominem; aliter vero in annulo
ejus, sive in cera imago illius impressa, quae non est hoc quod ipse,
sicut filius qui naturaliter, hoc est quod et pater. Cor Dei
Patris, arcanum sapientiae ejus mystice innuit, ex quo Verbum, id
est, Filium suum impassibiliter sine initio genuit, ipso dicente per
prophetam, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2).
Alas habere legitur Deus, pro eo quod more avis electos suos tanquam
pullos sub se colligit, fovet, et ab insidiis diaboli et malorum
hominum protegit: de cujus protectione Propheta in Psalmo ad ipsum
ait, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8).
Scapulas habere dicitur Deus, quia infirma membra Ecclesiae
patienter quasi in scapulis portat, et portando protegit: de quo in
Psalmo viro justo dicitur, Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub
pennis ejus sperabis (Psal. XC, 4). Venter Dei Patris,
secreta origo substantiae ejus accipitur, ex qua origine ineffabiliter
ante omnem creaturam Filium suum genuit: ipso testimonium perhibente
per prophetam ac dicente, id est, Patre ad Filium, Ex utero ante
luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Aliter uterus Dei
incomprehensibilia et occulta judicia ejus, quae rimari nequeunt,
mystice insinuat: de quibus occultis judiciis ejus in Job scriptum
est, De cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit
(Job XXXVIII, 29)? Posteriora Filii Dei, incarnatio
ejus accipitur, quae extremo tempore ad redemptionem humani generis
facta est: de qua posteriori parte Filius Dei in monte Sina ad
Moysen per angelum loquens ait, Posteriora mea videbis, faciem autem
meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 23); ac si ei
diceret, Incarnationem meam videbis, deitatem meam videre non
poteris. Pedes Dei, stabilimentum virtutis ac potentiae ejus sunt,
eo quod ubique praesens sit, et universa illi sint subjecta, ipso
dicente per Isaiam prophetam, Coelum mihi sedes est; terra autem
scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Aliter vero pedes
Filii Dei, incarnatio ejus intelligitur, quae divinitati subjecta
est, tanquam capiti pedes, sive pro eo quod circa finem mundi ipsa
incarnatio facta est. Sicut enim per caput, ut dictum est,
divinitas; ita per pedes figuraliter humanitas ejus exprimitur: de qua
humanitate in Exodo scriptum est, Viderunt Deum Israel, hoc est,
Moyses et Aaron et Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus
populi, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi
coelum cum serenum est (Exod. XXIV, 10). Sicut autem per
lapidem sapphirinum coelestes creaturas, id est, sanctos Angelos;
ita per coelum serenum sanctam electorum Ecclesiam ex hominibus
assumptam figuraliter demonstrare voluit. Super quas duas creaturas
homo assumptus a Filio Dei in perpetuum regnat. De quo in Psalmo,
Omnia, inquit, sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8). Aliter
per pedes Domini, id est, Jesu Christi, significati sunt sancti
praedicatores, de quibus in Deuteronomio scriptum est, Qui
appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus (Deut.
XXXIII, 3). Vestimentum Filii Dei aliquando caro ejus,
quae a divinitate assumpta est, in divinis Libris figuraliter
accipitur: de quo indumento carnis ejus Isaias propheta vaticinans
ait, Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra
(Isai. LXIII, 1)? Rursum vestimenta ejusdem Domini,
sancta accipitur Ecclesia, quae per fidem et dilectionem ei conjuncta
est: de qua in Psalmo scriptum est, Dominus regnavit, decorem
indutus est (Psal. XCII, 1); et in alio psalmo ad ipsum
Dominum, Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut
vestimento (Psal. CIII, 2). Pallium Christi, jam dicta
ejus Ecclesia recte intelligitur: de qua in libro Genesis scriptum
est, Lavabit in vino stolam suam, hoc est, in sanguine passionis
carnem suam; et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX,
11), id est, Ecclesiam suam. Calceamenta Domini nostri Jesu
Christi mystice significant incarnationem ejus, quam ex mortalitate
generis humani assumere dignatus est: de qua incarnatione sua ipse per
Prophetam in Psalmo ait, In Idumaeam extendam calceamentum meum
(Psal. LIX, 10): id est, plebi Gentilium manifestabo
incarnationem meam. Gressus Dei, adventus Filii Dei in mundum, et
regressio ejus ad Patrem: de quibus gressibus Psalmista canit, Visi
sunt gressus tui Deus, ingressus Dei mei regis qui est in sancto
(Psal. LXVII, 25). De coelo enim venit in uterum
virginis, de utero vero nascendo, positus est in praesepio. Postquam
autem omnia implevit, pro quibus a Patre missus venerat, appensus est
in ligno crucis: de cruce autem depositus, secundum carnem sepultus
est, secundum animam vero ad inferna descendit: tertia autem die per
potentiam divinitatis suae carnem suam de sepulcro suscitavit: et post
dies resurrectionis suae, quadragesimo scilicet die, videntibus
Apostolis ascendit in coelum (Act. I, 9), et sedet ad dexteram
Patris, id est, in gloria ejus. Hi sunt enim gressus Filii Dei,
iste descensus et ascensus ejus qui frequenter in sacris Scripturis
legitur. Ascendere Deus dicitur, cum Filius Dei carnem de nobis
assumptam in coelum velut captivam duxit: sicut est illud in Psalmo,
Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII,
19); quia naturam humani generis, quae a diabolo captiva in mundo
retinebatur, assumens, secum in coelum ubi nunquam antea fuerat,
tanquam captivam deportavit. Abscondere faciem suam Deus legitur,
cum quibusdam reprobis eorum exigentibus culpis cognitionem suam
abscondit: sicut in populo Judaeorum nunc impletum videmus; qui
negantes Filium Dei, scientiam veri Dei perdiderunt, ut similes
fierent Gentibus quae Deum non noverunt. Ostendere faciem suam
dicitur Deus, cum respectu gratiae suae quibus vult, electis scilicet
suis, se ipsum in corda eorum occulta inspiratione insinuat, et ad
diligendum se amorem suum infundit. Sedere dicitur Deus, non
corporaliter humano more, sed potentialiter super omnem creaturam
rationalem praesidere , ut est illud in Psalmo, Regnavit Dominus
super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam (Psal. XLVI,
9). Sedere etiam dicitur Deus super Cherubim, quod
interpretatur, Scientiae plenitudo, sive multitudo, per quod
significantur sancti Angeli, sive mentes spiritualium virorum in
quibus Deus invisibiliter praesidet et regnat. In illis enim sedet,
qui scientia ejus et dilectione pleni sunt. In Proverbiis quippe
Salomonis scriptum est, Anima justi sedes est sapientiae. Sapientia
vero Dei Patris Christus est, qui in animas justorum sedere
dicitur. Descendere in mundum Deus legitur, quando aliquid novum
quod antea non fuerat in creatura humana operatur: sicut Filius Dei
Patris descendisse narratur, quando veram carnem ex Maria virgine
propter redemptionem nostram suscepit, et verus homo fieri dignatus
est, non amittendo quod erat, sed assumendo quod non erat: de cujus
descensione, hoc est, incarnatione in Psalmo scriptum est,
Inclinavit coelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus (Psal.
XVII, 10). Coelos inclinavit, quia ante adventum suum
praenuntios Angelos sive Prophetas misit, qui ejus adventum hominibus
nuntiarent. Caligo sub pedibus ejus fuit, quia impii homines a sua
malitia caecati, ejus incarnationem agnoscere non potuerunt: sed neque
nunc possunt. Stare Deus dicitur, cum nos infirmos, id est,
creaturam suam ad poenitentiam et conversionem vitae patienter
sustinet: ut est illud in Habacuc propheta, Stetit, et mensus est
terram, et dissolvit gentes (Habacuc III, 6); id est, stetit
ad subveniendum, et dissolvit credentes in se a vinculis peccatorum.
Transire dicitur Deus, cum a cordibus quorumdam hominum, in quibus
ante per fidem inhabitare credebatur, postea subrepente perfidia vel
quolibet delicto ab his recedit, et ad alios transit. Quemadmodum de
Judaeis ad Gentes, et de haereticis ad catholicos, seu de
quibuslibet irreligiosis et negligentibus pro vitio suo recedere dicitur
Deus, et ad alios transire, quod non localiter aut visibiliter, sed
invisibiliter occulto justoque judicio facere consuevit. Ambulare
dicitur Deus, non de loco ad locum transeundo, quod impium est ita
credere: sed deambulatio ejus est in cordibus sanctorum delectari;
sicut scriptum est, Et inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero
illorum Deus (Levit. XXVI, 12). Vel certe ambulare Dei,
est in sanctis praedicatoribus suis de loco ad locum transire. Loqui
Dei est, invisibiliter sine sono vocis vel quolibet strepitu occulte
in mentibus sanctorum voluntatem suam atque rectum intellectum
inspirare, seu futura sicut sanctis Prophetis revelare. Quae locutio
Dei, ut quidam volunt, tribus modis accipitur. Primo namque modo
per subjectam creaturam, sicut ad Moysen, in rubo et igne apparuit;
vel sicut ad Abraham, et Jacob, sive jam dictum Moysen et caeteros
sanctos, quibus voluit, in Angelis apparere dignatus est. Secundo
modo in somnis, sicut ad Jacob et ad Zachariam prophetam, et ad
Joseph sponsum Mariae, et ad alios sanctos quibus voluit secreta
revelare. Tertio autem modo, neque per creaturam visibilem, neque
per somnium, sed occulta tantum inspiratione invisibiliter corda
sanctorum tangendo loquentes efficit , quemadmodum in libris
Prophetarum legitur, cum ipsi Prophetae divino subito afflati
Spiritu exclamabant dicentes, Haec dicit Dominus. Videre Dei,
est acta bona approbare: sicut illud est in Genesi, Vidit Deus
cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31); id
est, intelligentibus bona esse demonstravit. Aliter videre Dei, est
mala hominum sciendo reprobare, sicut est illud in Isaia propheta,
Et vidit Dominus, et apparuit malum in oculis ejus (Isai. LIX,
15). Item aliter videre Dei, est nos videntes, id est, scientes
facere: ut est illud in Psalmo, Proba me, Domine, et scito cor
meum, interroga me, et cognosce semitas meas, et vide si via
iniquitatis in me est, etc. (Psal. CXXXVIII, 23).
Modus iste locutionis et in libro beati Job similiter reperitur, ubi
de sapientia Dei Patris, postquam plurima et insignia locutus est de
Deo Patre, adjecit: Tunc vidit illam, et narravit et investigavit
et praeparavit (Job XXVIII, 27); id est, videntes fecit
atque praedicantes et investigantes atque aliis nuntiantes. Cognoscere
Dei, est cognoscentes facere, sicut ait ipse ad Abraham, Nunc
cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12). Neque enim ille
ex tempore novit, qui scit omnia antequam fiant: sed cognoscere
dicitur Deus cognoscentes facere, ut qui prius de se quales essent
incogniti erant, per ejus interrogationem, id est, probationem
sibimetipsis manifesti fierent. Tale est et illud in lege Moysi de
populo Israelitico, Ut tentem, inquit, eos, utrum custodiant
mandata mea, an non (Deut. XIII, 3). Nescire Dei, est
quosdam reprobos reprobare: sicut est illud in Evangelio, Nescio vos
unde sitis, recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Luc.
XIII, 27; Psal. VI, 9). Zelare dicitur Deus, cum
creaturam suam quam non vult perire, saepe castigat, corripit atque
flagellat, et flagellando ad se reducit. Vel certe zelare Deus
dicitur, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere. Justus enim
est, et ideo omnis injustitia exsecrabilis est illi, quam, ut dictum
est, impunitam nullo modo patitur. Irasci dicitur Deus, non animi
motu vel qualibet perturbatione, quae illi omnino accidere non potest;
sed creaturae delinquenti, id est, hominibus impiis et peccatoribus
justam inferre dicitur ultionem, hoc est, illis reddere quod
merentur: et haec ultio divina et ira vel furor ejus dicitur.
Poenitere Deus dicitur, non quod more hominum pro transactis operibus
suis poeniteat; qui enim omnia novit antequam fiant, pro praeteritis
factis suis poenitere non potest: sed poenitentia Dei est statuta
mutare, et quod prius aliter inchoatum fuerat, in aliud mutare; id
est, aut de bono exigentibus culpis in malum, sicut de Saüle legitur
poenituisse Deum, quod constituisset eum regem (I Reg. XV,
11); vel sicut nunc videmus in populo Judaeorum factum, qui cum
esset populus Dei, ob impietatem suam facti sunt synagoga satanae: de
malo vero in bonum, sicut accidit in populo Gentium, qui ante non
populus Dei, nunc autem per gratiam Christi populus Dei effectus
est. Hoc quippe modo occulto Dei judicio Judas proditor de
apostolatus gradu lapsus in inferni barathrum demersus est, latro vero
post crimen rapacitatis de cruce ad paradisum translatus est. Hanc
quoque immutationem de bono ad malum, ut dictum est, sive de malo ad
bonum, quae occulto justoque judicio Dei, seu per severitatem
justitiae, seu per misericordiam ejus fiat, poenitentiam Dei
dicimus. Quod expressius in libro Jeremiae prophetae scriptum est.
Non poenitere Dei, est statuta nullo modo mutare: ut est illud in
Psalmo, Juravit Dominus, et non poenitebit eum; id est Pater ad
Filium, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec
(Psal. CIX, 4). Sacerdos Patris dictus est Filius Dei,
non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem, in qua se se pro
nobis per passionem et mortem suam acceptabile sacrificium Deo Patri
obtulit, ut ipse esset sacerdos, qui et sacrificium. Oblivisci
dicitur Deus, cum quibusdam impiis et peccatoribus non miseretur,
quod utique non facit per crudelitatem quae in Deo non est, sed per
occultum justumque judicium suum. Indurare dicitur Deus quorumdam
malorum corda, sicut de Pharaone rege Aegypti scriptum est: non quod
omnipotens Deus per potentiam suam corda eorum induret, quod est
impium ita credere; sed exigentibus eorum culpis, cum duritiam cordis
quam ipsi sibi mala perpetrando nutriunt, non aufert, quasi ipse illos
indurat, quia justo judicio indurari sinit. Dormire Dei, est cum
unigenitus Filius Patris in assumpta carne pro nobis mori dignatus
est: cujus mors recte dulcis somnus praedicatus est, ipso dicente per
Jeremiam prophetam, Ideo quasi de somno suscitatus sum; et vidi, et
somnus meus dulcis est mihi (Jerem. XXXI, 26). Aliter
dormire dicitur Deus, cum fides ejus inter prospera hujus mundi in
quorumdam fidelium corde non vigilat, sed dormit. Hanc dormitionem
Salvator noster in se significavit, cum in navi inter fluctus maris
dormivit (Matth. VIII, 24). Vel certe dormire Dei est,
electis suis in tribulationibus hujus mundi positis tardius subvenire,
sicut est illud in Psalmo, Exsurge, quare obdormis, Domine
(Psal. XLIII, 23)? Vigilare Dei est, in defensionem
electorum suorum, et ultionem inimicorum suorum se manifestum
demonstrare.
|
|