CAPUT II

Haec omnia quae praedicta sunt, et alia his similia, quae de Deo sacra Scriptura juxta historiam narrat, non secundum litteram, ut dictum est, sed significativa locutione accipienda sunt: quia omnipotens Deus in essentia divinitatis suae spiritus est, non caro; invisibilis atque incorporeus, nullisque humanis membris compositus: et idcirco non de oculis carnis, sed de oculis cordis contemplandus est. Deus sapientia est, veritas est, charitas est, justitia est; et ideo eisdem oculis videndus est quibus haec omnia contemplantur: et idcirco non corporeis, ut dictum est, obtutibus, sed ex corde mundo a fidelibus intuendus est. Scriptum quippe est in Evangelio, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hoc est enim praemium sanctorum, non in hac tantum vita, sed potius in futura repromissum; dicente beato Joanne apostolo, Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Haec promissio, ut dictum est, post resurrectionem carnis et judicium Dei, est in saeculo futuro sanctis reposita. In praesenti vero vita nullus tam sanctus, nemo ita perfectus ex electis Dei, qui ipsum Dominum in essentia divinitatis suae, sicuti est, vidit unquam, aut videre poterit: ipso testante ad Moysen, Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20); ac si diceret, Nemo quamdiu mortaliter vivit, Deum ut est videre poterit. Vident enim sancti in praesenti vita Deum, non ita ut est in substantia sua, sed per speculum et in aenigmate, postea autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Vident in hac vita credendo, non corporeis oculis cernendo. Videre enim Deum, est recte illum credere et ex corde diligere. Hoc quippe significat nomen Israel, quod interpretatur, Vir videns Deum. Sed quia Filius Dei qui in substantia divinitatis cum Patre unum est, ob reparationem humani generis quod in Adam lapsum fuerat, prope finem mundi in uterum Mariae virginis illapsus, veram carnem ex ejus substantia creavit, atque in singularitate personae suae ita univit, ut Deus pariter esset et homo; simplici vero persona, ut dictum est, gemina vero substantia ex eadem virgine incorrupto pudore nasceretur; ut qui erat et est in divinitate verus Deus ex vero Patre genitus invisibilis, incorporeus atque incomprehensibilis sicut et Pater, ipse esset et verus homo visibilis, corporeus, et circumscriptus; atque idem ipse, non alius Deus et alius homo, sed Deus et homo, unus Christus Dei Filius, passus pro salute nostra, in sola carne mortuus et sepultus, in eadem carne in qua etiam die tertio per virtutem divinitatis suae de sepulcro resurgens, ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris: quem inde venturum ad judicandum vivos et mortuos in eadem carne in qua ascendit, sed glorificata, universalis exspectat Ecclesia, quemadmodum in Symbolo universi decantant fideles; idcirco eumdem Dei Filium secundum substantiam divinitatis suae invisibilem et incorporeum et immortalem atque incircumscriptum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum credere et confiteri oportet: juxta humanitatem vero visibilem, corporeum, localem atque omnia membra humana veraciter habentem credere convenit et confiteri. Quoniam sicut eumdem Dei Filium et redemptorem nostrum secundum divinitatem invisibilem et incorporeum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum non credere impium est: ita eumdem Dei Filium in homine assumpto, visibilem et corporeum atque localem post resurrectionem non credere et profiteri, profanum est. Illud autem quod in Genesi scriptum est, dicente Deo Patre ad Filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): non ita accipiendum est quasi Deus corporeus sit, et membrorum lineamentis compositus, ad quam compositionem corpoream exteriorem hominem nostrum, humanum videlicet corpus, veluti ad similitudinem suam fecerit; sicut Judaei et caeteri infideles plerique opinati sunt, quod ita credere impium est. Deus autem, ut saepe dictum, spiritus est, non caro: sapientia est, non corpus. Ad imaginem quippe suam Deus hominem fecit, non in corpore, sed in anima; non in corpore, sed in sensu; non in exteriore homine, sed in ratione. Animaque hominis, ut dictum est, ideo ad imaginem Dei facta esse perhibetur, quia spiritualis creatura est invisibilis et incorporea atque immortalis: non de substantia Dei originem trahens, sicut Manichaei et Priscillianistae haeretici false opinati sunt; sed ex nihilo a Deo creata. Quae initium habet, finem vero habere nescit. Quae humana anima, ob hoc quod a Deo rationalis, quod intellectualis facta est, imago Dei esse dicitur. Inest enim illi per naturam rationalis sensus, per quem intelligit, sapit, atque inter bonum malumque discernit. Inest illi memoria, per quam transacta recordatur: inest voluntas per quam quae vult eligit: inest sensus, per quem et sentit: inest ratio, per quam et occulta et invisibilia contemplatur, per quam Deum creatorem suum in telligit, per quam vera a falsis discernit, per quam invisibilia et Deum oculis cordis contemplatur seu speculatur . In his omnibus anima hominis ad imaginem Dei facta esse narratur: haec omnia communia habet cum angelis, corpus vero cum animalibus brutis quae intellectu carent. Hujus animae origo occulta est, et soli Deo cognita. Ipsa quoque anima hominis pro eo quod spiritualis creatura est, in sacra Scriptura aliquando spiritus dicitur, aliquando vero natura , aliquando etiam vita, nonnunquam vero cor esse dicitur: et cum sit una in natura sua, propter varios effectus , diversa vocabula sortita est. Similitudo vero Dei in nomine refertur ad opus justitiae, dicente Domino in Lege, Sancti estote, quia ego sanctus sum Deus vester (Levit. XIX, 2). De qua sanctitate beatus Paulus apostolus informans nos ait, Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23). Et iterum ipse, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Et beatus Joannes exhortans ait, Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ille ambulare (I Joan. II, 6). Et Veritas in Evangelio, Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36). Sicut enim imago Dei ad naturam pertinet animae, ita et similitudo refertur ad opus justitiae.