CAPUT VIII, seu REGULA V. |
51. Deus omnium creator. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum esse verum Deum, rerum omnium visibilium atque invisibilium creatorem: de quo in Psalmis dicitur, Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 5, 6). De quo etiam Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36). |