CAPUT IX, seu REGULA VI.

52. Trinitas in unitate. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patris et Filii et Spiritus sancti unam quidem esse naturam, tres vero esse personas: Patremque solum esse qui dixit, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui : et Filium solum esse super quem illa vox solius Patris insonuit, quando in Jordane secundum carnem baptizatus est Unigenitus Deus, qui carnem solus accepit: et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbae super Christum baptizatum et ascendentem ab aqua descendit (Matth. XI, 17, 16), et quinquagesimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos in linguarum ignearum divisione adveniens replevit (Act. II, 3, 4). Illam vero vocem qua solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua solus homo factus est Unigenitus Deus, et illam columbam in cujus specie Spiritus sanctus super Christum descendit, illasque linguas igneas in quarum divisione fideles in uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctae Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia.