|
53. Distinctio personarum. Firmissime tene, et nullatenus
dubites, solum Deum Filium, id est, unam ex Trinitate personam,
solius Dei Patris esse Filium: Spiritum vero sanctum, ipsum quoque
unam ex Trinitate personam, non solius Patris, sed simul Patris et
Filii esse Spiritum. Ostendens enim Deus Filius se solum esse de
Patre genitum ait, Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum
unigenitum daret: et paulo post, Qui autem non credit, jam judicatus
est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan.
III, 16, 18). Spiritum autem sanctum et Patris et Filii
esse Spiritum Apostolus docet, qui ait, Vos autem non estis in
carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: et
secutus ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est
ejus (Rom. VIII, 9).
|
|