|
54. Spiritus sanctus. Firmissime tene, et nullatenus dubites,
eumdem Spiritum sanctum, qui Patris et Filii unus Spiritus est, de
Patre et Filio procedere. Dicit enim Filius: Cum venerit
Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26).
Ubi suum Spiritum esse docuit, quia ipse est Veritas (Joan.
XIV, 6). De Filio quoque procedere Spiritum sanctum,
prophetica atque apostolica nobis doctrina commendat. Isaias enim
dicit de Filio: Percutiet terram virga oris sui, et Spiritu
labiorum suorum interficiet impium (Isai. XI, 4). De quo et
Apostolus ait: Quem interficiet Dominus Jesus Spiritu oris sui
(II Thess. II, 8). Quem etiam ipse unicus Dei Filius
Spiritum oris sui esse significans, post resurrectionem suam
insufflans in discipulos ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan.
XX, 22). De ore vero ipsius Domini Jesu ait Joannes in
Apocalypsi quia gladius utraque parte acutus procedebat (Apoc. I,
16). Ipse ergo Spiritus oris ejus, ipse est gladius qui de ore
ejus procedit.
|
|