CAPUT XII, seu REGULA IX.

55. Trinitas nullis terminis circumscripta. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum immensum esse virtute, non mole; et omnem creaturam spiritualem atque corporalem virtute ejus et praesentia contineri. Dicit enim Deus Pater: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Dicitur etiam de Sapientia Dei, quae Filius ejus est, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). De Spiritu quoque sancto legimus, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Id. I, 7). Et David Propheta dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8).