CAPUT XIII, seu REGULA X.

56. Persona Filii. Firmissime tene, et nullatenus dubites, unam ex Trinitate personam, id est Deum Filium, qui de natura Dei Patris solus natus est, et unius ejusdemque naturae cum Patre est, ipsum in plenitudine temporis secundum susceptionem formae servilis voluntarie in virgine conceptum, et de virgine natum, Verbum carnem factum: ipsum quoque esse qui essentialiter natus est de Patre, et essentialiter conceptus est natusque de virgine: ipsumque unum esse, et unius naturae cum Patre , et unius naturae cum virgine, qui ait de Deo Patre, Ante saecula fundavit me, et ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 22, 25); de quo etiam dixit Apostolus, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4).