|
57. Humanitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites,
Christum Dei Filium sicut de Deo Patre plenum perfectumque Deum,
ita de virgine matre plenum perfectumque hominem genitum, id est,
Verbum Deum, habentem scilicet sine peccato veram nostri generis
carnem et animam rationalem. Quod ipse Dei Filius evidenter
ostendit, dicens de carne sua: Palpate, et videte, quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV,
39). Animam quoque se habere his verbis ostendit, dicens:
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, et iterum
sumam eam (Joan. X, 17). Intellectum quoque animae se habere
ostendit in eo quod ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde
(Matth. XI, 29). Et de ipso Deus per prophetam dicit: Ecce
intelliget puer meus, et exaltabitur, et sublimis erit valde (Isai.
LII, 13). Nam et beatus Petrus secundum sancti David
prophetiam, in Christo carnem et animam confitetur. De ipso enim
beato David loquens ait: Propheta igitur cum esset, et sciret quia
jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem
ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque
derelicta est anima ejus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem
(Act. II, 30, 31).
|
|