|
60. Unitas personae in Christo. Firmissime tene, et nullatenus
dubites, Deum Verbum carnem factum, unam habere divinitatis suae
carnisque personam. Deus enim Verbum plenam naturam humanam ita sibi
veraciter unire dignatus est, et permanente divinitate sua ita Verbum
caro factum est, ut quamvis naturaliter non hoc sit Verbum quod caro,
quia duarum naturarum veritas manet in Christo; secundum unam tamen
personam, idem Verbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis
initio. Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam;
et in aeternam personam divinitatis accepit temporalem substantiam
carnis. Unus est ergo Christus Verbum caro factum (Id. I,
14), qui et ex patribus secundum carnem, et super omnia Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Unus Jesus, cui et
Pater dicit, Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX,
3): ubi significatur ante omne tempus sine initio aeterna nativitas.
De quo et evangelista dicit, quia vocatum est nomen ejus Jesus, quod
dictum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur (Luc. II,
21).
|
|