PROLOGUS.

1. Epistolam, fili Petre, tuae Charitatis accepi; in qua te significasti velle Jerosolymam pergere, et poposcisti te litteris nostris instrui, quam debeas in illis partibus verae fidei regulam tenere, ut nullus tibi possit sensus haereticae subrepere falsitatis. Gaudeo quidem, quod pro fide vera sine ullo perfidiae vitio custodienda sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Fides est namque bonorum omnium fundamentum: fides est humanae salutis initium. Sine hac nemo ad filiorum Dei potest numerum pertinere : quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam; et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide omnis labor hominis vacuus est. Tale quippe est, ut sine vera fide quisque velit Deo per contemptum saeculi placere, quale si quisquam tendens ad patriam, in qua se scit beate esse victurum, relinquat itineris rectitudinem, et improvidus sectetur errorem; quo non ad beatam civitatem perveniat, sed in praecipitium cadat; ubi non gaudium pervenienti detur, sed cadentis interitus inferatur.

2. Verumtamen ut de fide sufficiens sermo promatur, nec temporis suffragatur spatium, quia celeriter nostrum cupis habere responsum; et tam magnum est opus disputationis hujus, ut a magnis vix possit impleri . Neque enim poposcisti sic te debere de fide instrui, ut unam quamlibet haeresim designares, contra quam specialiter nostrae disputationis vigilaret intentio: sed cum indefinite definitionem fidei petis, eamque cupis etiam sub brevitate concludi; vides procul dubio quam sit nobis impossibile, ut rem tantam in brevi plene comprehendamus, cui sufficientes esse non possumus, etiamsi tantum spatium temporis et tale nobis esset ingenium, ut multa volumina de hoc quod a nobis expetis, facere valeremus . Sed quia Deus prope est omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV, 18), qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. IX, 28); spero, quia sicut tibi dedit hujus fidei sanctam sollicitudinem, sic etiam mihi, ut tuo tam bono tamque laudabili serviam desiderio, sufficientem tribuet facultatem: ut etsi non potuero cuncta dicere, ex quibus omnis error haereticus possit agnosci, et agnitus vel convinci valeat vel vitari; tamen in nomine atque adjutorio sanctae Trinitatis, quae unus solus verus et bonus est Deus, ea dicam in quibus saltem magna ex parte rationem catholicae fidei constet sine aliqua erroris caligine contineri. Quibus retentis, poteris etiam illa deprehendere atque fugere, quae etsi in hoc opere non videntur speciali disputatione convinci, tamen ex iis quae hic generaliter atque absolute ponentur, appareant illa quae infideles homines auribus volunt insusurrare fidelium, non regula divinae veritatis tradita, sed nequitia humani erroris inventa.