|
62. Sacrificia. Sacrificium panis et vini. Firmissime tene, et
nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se
pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis
(Ephes. V, 2): cui cum Patre et Spiritu sancto a Patriarchis
et Prophetis et sacerdotibus, tempore Veteris Testamenti, animalia
sacrificabantur; et cui nunc, id est tempore Novi Testamenti, cum
Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas,
sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta catholica
Ecclesia per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim
carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro
peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguinis quem
erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum: in isto autem
sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam
pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De
quo beatus Paulus dicit in Actibus Apostolorum: Attendite vobis et
universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere
Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28).
In illis ergo sacrificiis quid nobis esset donandum figurate
significabatur: in hoc autem sacrificio quid nobis jam donatum sit
evidenter ostenditur. In illis sacrificiis praenuntiabatur Filius
Dei pro impiis occidendus: in hoc autem pro impiis annuntiatur
occisus, testante Apostolo quia Christus cum adhuc infirmi essemus
secundum tempus, pro impiis mortuus est; et quia cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 6,
10).
|
|